- PARIA Consulum
- PARIA Consulumἐπὶ τοῦ βήματος, ut est apud Themistium, seu pro tribunali sedentium, in nummis interdum expressa. Uti in nummo Constantis Imperatoris aereo maioris formae, ubi sedet ipse Constans celsior, caput nimbô vel lumine circumdatus, cum binis Consulib. in tribunali, in cuiusbasi haec Inscr. VOT. V. quae arguit Felicianum et Titianum in eo exprimi, qui Consulatum gerebant, cum Constantinus M. excessit 25. Iulii, quô pro Constante Aug. vota quin quennaliorum soluta sunt: aut forte Ursum et Polemium, qui sequenti. Sic Constantinum et Constantem Consules repraesentat nummus aureus maioris formae, pro tribunali similiter sedentes, caputque nimbô exornatos, quibus adstant figurae duae stolatae, laureos ramos porrigentes, cum Christi monogrammate, inter utriusque Augusti capita et hac Inscript. GLORIA REI PUBLICAE; nam ter simul Consulatum gesserunt, A. C. 339. 342. et 346. Maxime vero inter Consulares insignis est nummus aureus Theodosii Iunioris in quo Theodosius ipse in sella sedet, cum Placidio Valentiniano: uterque autem habitu Consulari, dextrâ volumen, sinistrâ globum crucigerum tenet etc. Sed et Paria Imperatorum exhibent perinde nummi Valentiniani Senioris, Valentis, Gratiani, Valentiniani Iunioris, Theodosii, Maximi Tyranni, et Victoris; non ut Consulum, sed ut Imperii consortium et collegarum: quod et indicat globus, quem iis in nummis uterque expressus Augustus dextrâ tenet, Car. du Fresne Dissert. de Nummis infer. aevi num. 3.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.